CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In quo genere operationum sit operatio felicitatis contemplativae ?
His autem determinatis quae circa virtutes morales et contemplativas et amicitias et delectationes determinanda esse videbantur, quae omnia sunt adminiculantia ad felicitatem contemplativam, relinquitur de felicitate contemplativa typo pertransire. Omnia enim quae ad hanc scientiam spectant, non nisi typo determinari possunt, quemadmodum in ante habitis dictum est. Ultimo enim et post omnia tractandum est, eo quod talem felicitatem finem ponimus omnium huma- norum : eo quod omnia humana referuntur ad ipsam,
Sermo autem istius tractatus compendiosior erit et intelligibilior, si resumantur ea quae in primo hujus scientiae libro de felicitate civili dicta sunt. Ibi enim diximus quod felicitas non est habitus. Si enim habitus esset, existeret felicitas in eo qui dormit per totam vitam. Somnus enim quamvis sit ligamentum operationis exterioris, non tamen interiorem privat habitum. Cum autem dormiens plus vivat operatione vegetabilium partium intus quam vigilans, et sic vivat vita plantae quae intus ingerit et digerit et nutrit, quamvis exterius immobilis sit, contingeret quod vivens vita plantae felix esset. Adhuc autem infortunatus maxime rotatus prae amicis infortuniis, non privatur habitu virtutis, quamvis gloriosissimus operationibus privetur et perfectissimus. Contingeret ergo quod infortunatus felix esset: quae omnia valde inconvenientia.
Si autem haec concedere non placet, sed magis ponendum est eam esse operationem quamdam, quemadmodum in his quae in primo hujus scientiae libro scripta sunt, dictum est: cavendum est ne in ge- nere habitus felicitatis esse ponatur. Est igitur operatio, non habitus.
Operationum autem quaedam sunt necessariae necessitate positionis, sicut ustio et bibitio pharmaci. Hae enim necessariae sunt si aliquis debeat consequi sanitatem, et tales operationes non sunt per se eligibiles, sed propter altera quaedam. Quaedam autem operationum secundum seipsas sunt eligibiles, quas non ad alia quaedam referimus, sed propter seipsas volumus.
Manifestum est quod dicendum est felicitatem esse de numero et genere carum operationum quae secundum seipsas eligibiles sunt, et non earum quae eliguntur propter aliud. Determinatum enim est quod felicitas nullo modo est indigens, sed per se sufficiens omnium bonorum congregatione perfecta. Secundum seipsas autem eligibiles sunt operationes a quibus non quaeritur obtineri aliud propter ipsam secundum se operationem, eo quod ipsa imalissimurn bonum est. Tales autem operationes esse videntur actiones quae sunt secundum virtutem. Bona enim et studiosa agere secundum quamlibet virtutem est de numero eorum quae propter se eligibilia sunt. Est enim de partibus honesti. Honestum autem est quod volumus propter seipsum.
Sed tamen in his distinguendum est, quia et ludorum operationes delectabiles propter seipsas requiruntur. Ludentes enim ipsas ludorum operationes non eligunt propter altera. Quod ex hoc patet, quia ludentes saepe luduntur ab ipsis operationibus ludi magis quam juvantur: exercentes enim tales operationes, negligunt et corporum sanitatem, et lucrum possessionum, sicut patet in tota die curantibus : quod non facerent, nisi ipsas operationes secundum se diligerent. Nescientes enim quod agant, ad tales ludorum conversationes refugiunt multi qui ab Epicuro jeIices dicuntur. Propter quod illi qui eutrapeli in ludorum conversatio-
nibus sunt, approbati sunt apud tyrannos, qui politicam non habent virtutem. AdminBookmark autem dicimus bene versatos ad placendum aliis in ludis. Tales enim
tribuunt seipsos delectabiles in his quae propter se appetunt. Tyranni autem indigent talibus, eo quod summum bonum in vita in requie ponunt.
Talis igitur conversatio videtur felicitas esse : propter quod illi qui in potentatubus sunt, felices esse dicuntur qui omnes talibus operationibus vacare videntur. Nullum autem signum verum esse videtur, licet quod inducunt, quod tales operationes feiicitativae sunt. Virtutis enim operatio et operatio intellectus a quibus operationes sunt studiosae, non sunt in hoc quod aliquis sit potens : quia multi potentes nihil habent de virtute, nec vivunt secundum intellectum illi qui potentes sunt.
Nec sequitur quod propter hoc existimandum tales operationes eligibiliores esse quae corporales sunt: quia ad corporales operationes et delectationes refugiunt illi qui ingustabiles sunt delectationis sincerae et liberalis.
Etenim pueri existimant optima esse ea quae apud ipsos pretiosa sunt : cum tamen optima non sint simpliciter. Rationabile autem est quemadmodum pueris et viris perfectis secundum aetatem, altera videntur esse pretiosa, sic etiam altera et altera sint quae videntur pravis, et quae videntur his qui sunt AdminBookmark sive stu- diosi et optimi. Quemadmodum igitur multoties dictum est, pretiosa et delectabilia simpliciter sunt, quae studioso et optimo pretiosa et eligibilia esse videntur. Rectum enim judex est sui et obliqui : curvum autem (ut dicit Pythagoras) nullius est judex. Unicuique autem illa eligibilissima est operatio, quae sibi secundum proprium habitum convenit. Studioso igitur eligibilissima est, quae convenit secundum habitum virtutis. Felix autem studiosus est et studiosissimus. Felicitas igitur operatio est secundum virtutem. Ludi autem operatio non secundum vir-
tutem est, sed secundum remissam mollitiem : lusivus enim mollis est. Non ergo in ludo felicitas est: valde enim inconveniens est ludum finem humanorum dicere.
Adhuc autem ridiculum esse videtur, quod in multis negotiari et mala multa pati secundum omnem vitam, dicatur totum hoc fieri ludendi gratia. Utilitas enim negotiationis et dispendia multorum laborum ad felicitatem ut ad finem referuntur. Si ergo felicitas ludus est, sequetur quod omnia humana ad ludum referuntur. Praeter felicitatem enim solam, quae finis humanorum est, omnia humana quodammodo alterius gratia eligibilia sunt. Virtutes enim quamvis secundum se eligibiles sint, tamen ad operationes virtutum referuntur, et propter illas eliguntur. Operationes autem virtutum quamvis per se eligibiles et perfectae sint, tamen referuntur ad felicitatem civilem, felicitas autem civilis ad contemplativam. Et sic omnia ad aliud quodammodo referuntur propter felicitatem speculativam.
Studere autem virtutibus et laborare in difficili circa quod est virtus, ludi gratia, valde insipiens, et puerile dictum est: sed secundum. Anacharsidem poetam dicere, quod aliquis ludat ut studeat, recte habere videtur.
. Multi enim intentionem in ludis remittunt, ut viribus recollectis fortiores sint in studio bonorum et honorabilium. Ludus enim, sicut in antehabitis dictum est, requiei assimilatur : eo quod intensionem intentionis et studii remittit et sic requiem inducit. Non valentes enim continue laborare in exercitio studiosorum, requie indigent, quemadmodum et Cato dicit,
Interpone tuis interdum gaudia curis.
Requies autem finis humanorum non est. Fit enim requies gratia operationis, ut quemadmodum dictum est, remissa virtus fortior resurgat ad operationem.
Felix enim vita secundum virtutem esse videtur. Virtus autem cum studio et non in ludo est.
Et communiter dicitur, quod studiosa meliora sunt in his quae ridiculosa et cum ludo sunt. Felicitas autem meliorum bonorum esse perhibetur.
Adhuc autem bona operatio est bonae partis animae, et studiosior operatio melioris est particulae animae et studiosissima optimae est particulae animae et nobilissimae. Sequitur ergo meliorem operationem feliciorem esse. Felicitas igitur operatio est secundum nobilissimam particulam animae.
Quicumque autem bestiali quae in ip- : sis est, et non minus optimo judicant sibi, pro certo potiuntur corporalibus delectationibus pro optimo quod est in vita, sicut fecit Sardanapalus. Nullus autem felicitatem bestiali parti tribuit, nisi etiam vitam bestialem optimam esse dicat. In talibus enim conversationibus bestialitatis non est felicitas, sed est in his operationibus quae sunt secundum virtutem, quemadmodum et prius in primo hujus scientiae libro dictum est. Est igitur felicitas operatio optimae virtutis secundum nobilissimam animae particulam.