First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
EX S. G. RITUUM 471
-sione ita recreatus est Alphonsus, ita ad sublimiora spiritualis vi- tae mysteria erectus, ut deinceps nihil in eo animadversum fuerit quod terrenam hanc vitam saperet. Omnia in eo composita et mo- derata in affectibus animi et cupiditatibus; nihil gravius in mori- bus ; nihil sanctius et cum Deo coniunctius in omni officio pietatis; nihil in salutis cura et rerum aeternarum studio attentius. Quas virtutes caelestium charismatum cumulo Deum ornavit. Compertum est enim Alphonsum pluries, extra se raptum, caelestibus visionibus fruitum esse, pluries rerum futurarum praedixisse eventus, eidem- que Deum ipsum, quod tantopere optaverat, novae vitae ineundae viam aperte demonstrasse. Etsi enim Alphonsus, qui Societatem Iesu a puero apprime noverat, eam summo prosequeretur amore; nihi- lominus tantum Sodalitium tunc ingredi deliberavit, cum per noc- tem quamdam sibi obiecta species id divinitus monere visa est. Nimirum illi insomnis pulcherrimae obversata est imago columbae, cuius in pectore nomen Iesu fulgidissimis ex argento notis sculptum cernebatur. Ea nigrarum avium densissima agmina, tumultum ac stridore horrendo aerem turbabant, impetu facto, dissipare ac per- dere satagebat. Illae autem acerrime resistebant, et quamquam tenuatae ac perculsae, iterum ac tertio certamen molitae sunt, donec columbae vi, discerpta sunt earum corpora, atque ad terram allisa.
Quid visio eiusmodi portenderet, P. Ioannes Baptista Martinez, quo Alphonsus a confessionibus utebatur, diserte huic explanavit: nimirum proximum eius in Iesu Societatem ingressum, atque in- signes, quas sub nomine ac tutela Sanctissimi Iesu nominis, vic- torias de daemone relaturus esset.
Quare Alphonsus, nullo iam caelestem vocationem praepediente officio, obierat enim triennio post uxorem etiam filiolus ab ea su- sceptus, soli Deo vacare statuit in Societate Iesu, cui adscriptas est Valentiae, pridie Kalendas Februarii anno 1571, aetatis suae quadragesimo. Cum autem iam satis provectae esset aetatis, et litteris celeriter addiscendis impar videretur, inter fratres coadiu- tores locum obtinuit. Id Alphonso, qui humillimus erat, mirifice placuit, Deoque maximas egit gratias, quod tandem aliquando, post saeculi aerumnas ac discrimina, tutissimum portum tenere potuerat. Eo autem loci, tanta edidit omnium virtutum, ac prae- sertim humilitatis, obedientiae et poenitentiae specimina, ut novum attonitis ac mirantibus sodalibus spectaculum praebuerit. Quo fac- tum est, ut breve post tirocinium Maioricam missus sit, ubi una- nimi Patrum consensu vota simplicia nuncupavit, die 5 Aprilis anno 1573, in Collegio Societatis Iesu, paullo ante instituto, quod nomen nactum erat a Sanctissima Virgine Montis Sion. Ibidem, eadem die, anno 1585 vota solemniter renovavit : ibidem, totum vitae curriculum, ianitoris officio, quoad potuit functus, explevit.
Huc cum pervenerimus, supervacaneum est dicere de virtutibus quas Beatus noster in Religione mirum in modum exercuit. Ex iis enim quae hactenus exposita sunt, patet illum Iesuitis dedisse nomen, cum eius adulta iam esset sanctitas; quamobrem in eo ni-