Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
12. Ergo quia dicebamus, fratres, et de pascendis pauperibus; cum Dominus loculos haberet, tamen quando dixit Judae eum tradituro, Quod facis, fac velociter; non intelligentes caeteri quid dixisset, arbitrati sunt eum dixisse, ut aliquid praepararet quod daretur pauperibus. Ille enim loculos habebat, hoc in Evangelio scriptum est (Joan. XIII, 27-29) . Possent hoc suspicari, nisi hoc haberet in consuetudine Dominus? De his ergo quae dabantur et in loculos mittebantur, dabatur tamen et illis pauperibus, quos Deus docuit non contemnendos. Sed si illum non contemnis, quanto magis bovem per quem trituratur haec area? quanto magis servum tuum? Non indiget cibo, forte veste indiget. Non indiget veste, forte tecto indiget, forte ecclesiam fabricat, forte aliquid utile in domo Dei molitur; exspectat ut attendas, exspectat ut intelligas super egentem et pauperem. Tu contra, terra dura, lapidea, non irrigata, aut frustra irrigata, servas tibi dicere: Non sciebam, non noveram, nemo mihi dixit. Nemo tibi dixit! Christus non cessat dicere, propheta non cessat dicere: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Non vides arcam inanem 1369 praepositi tui: vides certe vel surgentem fabricam, quo intraturus et oraturus es. Nonne admovetur oculis tuis? Nisi forte putatis, fratres, quia praepositi vestri thesaurizant: et novimus multos non thesaurizare, et ad quotidiana egere, de quibus omnino non creditur; quos et vos inveniretis, si velletis, si circumspiceretis, si ad hoc vigilaretis, ut fructum daretis. Dixi quod potui, quantum potui. Puto autem manifestos nos esse vobis, sicut ait Apostolus, non ideo nos dicere, ut in nos ista faciatis. Praestet Deus ut haec non frustra dixerim: praestet Deus ut terra irrigata sitis, non lapidea, sicut Judaeorum, unde tabulas lapideas accipere meruerunt; sed terra fructifera, terra quae irrigata reddat agricolae. Illi ipsi corde lapideo, quod significatum est lapideis tabulis, decimas dabant. Etiam gemitis, et nihil adhuc exit . Si gemitis, parturite; si parturitis, parite. Quare gemitus inanis? quare gemitus sterilis? Viscera torquentur, an non est intus quod edatur? Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Beati qui faciunt, beati qui ista fructuose audiunt, beati qui non inaniter clamant. De fructu operum tuorum satiabitur terra: producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Utquid hoc? Ut educat panem de terra. Quem panem? Christum. De qua terra? De Petro, de Paulo, de caeteris dispensatoribus veritatis. Audi quia de terra: Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei (II Cor. IV, 7) . Ipse est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 41) , ut e terra educatur, cum per servorum suorum carnem praedicatur. Terra fenum producit, ut panem de terra educat. Quae terra fenum producit? Plebes piae, plebes sanctae. Ut de qua terra panis educatur? Verbum Dei de Apostolis, de dispensatoribus Sacramentorum Dei, adhuc in terra ambulantibus, adhuc corpus terrenum portantibus.