Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci, illuminari meruerunt. Transibat enim Jesus, et illi audito sonitu transeuntis turbae, aure jam cognoscentes quod nondum poterant oculis, acclamaverunt voce magna, et dixerunt: Miserere nostri, fili David. Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: Miserere nostri, fili David. Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium: Quid, inquit, vultis ut faciam vobis? Et illi, Domine, ut videamus. Tetigit et aperuit oculos corum; viderunt praesentem, quem senserant transeuntem (Matth. XX, 29-34) . Aliquid ergo transitorium 1449 Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est, inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio, miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio, ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt. In via ergo saeculi hujus hoc transitorium sui Dominus operatus est, et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino transeunti: Miserere nostri, fili David. Tanquam dicerent: Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium David, et illuminamur a Domino David.