Ulterius. Videtur quod ante christum fuerit hoc sacramentum institutum. Poena enim gehennalis praeparata est peccatoribus ante peccatum, ut patet per hoc quod dicitur isa. 30, 33: praeparata est ab heri topheth: idest, ab initio praeparata est poena praedicta impiis. Sed deus est pronior ad miserendum quam ad puniendum. Ergo etiam ante peccatum praeparatum est remedium contra peccatum, quod est poenitentia; et sic ante christum poenitentia est instituta.
Praeterea, dominus sacramentum eucharistiae instituit conficiendo. Ergo poenitentiae sacramentum similiter instituit poenam imponendo. Sed statim post peccatum in lege naturae poenam peccato imposuit, ut patet genes. 3. Ergo in lege naturae ante christi adventum sacramentum poenitentiae fuit institutum.
Praeterea, partes poenitentiae sacramenti sunt contritio et confessio et satisfactio. Sed ante christum tempore legis Moysi praecipitur contritio, joel 2, 13: scindite corda vestra, et confessio, Proverb. 28, 13: qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur; et satisfactio Lev. 4 et 5, ubi praecipitur quid pro quolibet peccato offerendum sit. Ergo poenitentiae sacramentum institutum fuit ante christi adventum.
Sed contra, poenitentia est sacramentum perfectionis: quia per eam consequimur remissionem peccatorum. Sed ante christi adventum non erant aliqua sacramenta perfectionis: quia neminem ad perfectum adduxit lex; Hebr. 7, 19. Ergo poenitentiae sacramentum non fuit ante adventum christi institutum.
Praeterea, sacramentum poenitentiae efficaciam habet ex clavibus ecclesiae. Sed claves non fuerunt ante adventum christi. Ergo nec poenitentiae sacramentum.