Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
19. (( vers. 15.)) Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate. Prorsus tanquam reficiens aegrotum in opportunitate, quando debet accipere, tunc das; et quod debet, hoc das. Itaque aliquando desideratur ab illo, et non dat: novit horam dandi, qui curat. Quare ista dico, fratres? Ne quis quando forte non fuerit exauditus aliquid justum petens a Deo: nam quando injustum aliquid petit, in poenam suam exauditur; sed aliquid non injustum petens, si forte non fuerit exauditus, non minuatur animo, non deficiat; exspectent oculi ejus ad escam, quam ille dat in opportunitate. Quando non dat, ideo non dat ne obsit quod dat. Neque enim aliquid injustum petebat Apostolus, quando rogabat ut auferretur ab eo stimulus carnis, angelus satanae a quo colaphizabatur: et tamen rogavit, et non accepit; quia tempus 1882 adhuc erat exercendae infirmitatis, non escae opportunitatis. Sufficit, inquit, tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9) . Petiit Job tentandum diabolus, et accepit (Job I, 9-12; et II, 4-6) . Attendite, fratres mei, magnum mysterium, discendum, repetendum, tenendum animo, nunquam obliviscendum, propter abundantiam tentationum in isto saeculo. Quid dicam? Revera comparandus Apostolus diabolo? Apostolus rogat, et non accipit; diabolus petit, et accipit. Sed non accepit Apostolus propter perfectionem suam; accepit diabolus ad damnationem suam. Denique ipse Job accepit sanitatem in opportunitate. Dilatus tamen, ut probaretur, et diu sedit in vulnere , et multa dixit; et rogabat Deum ut auferrentur ab eo ista, et Deus non auferebat. Citius diabolum exaudivit ad eum tentandum, quam ipsum Job ad sanandum. Discite ergo non murmurare adversus Deum, et quando non exaudimini, ne deficiat in vobis quod supra scriptum est, Per singulos dies benedicam te. Ipse Filius, ipse Unicus, pati utique venerat, solvere quod non debebat, mori in manibus peccatorum, sanguine suo delere chirographum mortis nostrae; ad hoc venerat: et tamen ut tibi ostenderet exemplum patientiae, transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21) . Pater, inquit, si fieri potest, transeat calix iste a me. Et ut impleret, quamvis non acciperet quod petere videbatur, Per singulos dies benedicam te: Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39) . Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate.