Fulbertus, Episcopus Carnotensis, d. 1028.
212. (2). In Nativitate Domini.
213. (3). In Epiphania Domini.
215. (5). In Resurrectione Domini.
Cod. Lincen. G p 12):
Dicant nunc Iudaei,
Qui crucifixerunt filium Dei,
Quomodo milites,
Scelerum suorum complices,
Custodientes sepulcrum perdiderunt regem
Caelum et terram regentem
Ad lapidis positionem?
Advolverunt enim sepulcro lapidem.
Quare non servabant,
Sicut pacti fuerant,
Petram iustitiae,
Qui sunt convicti suae perfidiae?
Aut sepultum reddant,
Alterum illorum eligant
Aut resurgentem adorent
Piaque voce concordent
Nobiscum,
Ut laudent Christum
Dicentes Alleluia.