Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Sermo Nonus. . Theth.
1320C
1. Nona littera Theth, cujus interpretatio est, exclusio. Quid est exclusio? Numquid sicut domo aliquis excluditur, hospitioque dejicitur: ita qui excluditur a Dei regno, bonis illius fraudatur; sicut illae exclusae sunt virgines, quae secum oleum non tulerunt; et dum venit Sponsus, exstinctae sunt faces earum, atque in emendo oleo, inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram, et ingresso jam Sponso, introire cupientes leguntur exclusae (Matth. XXV, 2, 3 et seq.) ? Non arbitror. Nam quomodo diceret si a bonis sanctus Propheta esset dejectus, atque exclusus a Dei regno: Jucunditatem fecisti cum servo tuo? Nec Prophetae meritum hujusmodi intellectum videtur admittere, nec series subditorum. 1320D Audis dicentem: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Inf. vers. 68) . Audis dicentem: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Ibid., 72) . Et potes dicere quod 1321A sit exclusus a regno, qui non est exclusus a Lege? Quid ergo intelligemus? Haeret interpretatio, et obscuritatem sensus sui sermo videtur offundere.
2. Vocant merita Prophetae, vocat ejus gratia, vocat subjectorum series, ut altioris intellectus aliquid debeamus eruere; et occurrit in tempore quod interdum excludamur in bono. Scriptum est enim: Perfecta charitas timorem excludit foras (I Joan. IV, 18) . Et generaliter quidem charitas excludit timorem. Ut miles qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit: ut servus amans dominum, quamvis per devia et praerupta mittatur; tamen omnia pericula domini amore contemnit; ac si quis dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut qui trans mare positos filios videre 1321B desiderat, non metuit naufragia, liberorum charitate ingreditur maris fluctus, subit incerta navigii: sed metum discriminis levant desideria filiorum. Quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui vere militant Christo, qui persecutiones, ungulas, gladios, incendia non timentes, infestis se regibus obtulerunt. Timorem etenim quem poterant habere poenarum, excluserunt amore martyrii.
3. Hunc sensum autem esse interpretationis hujus etiam de Threnis Hieremiae possumus approbare. Nam et ibi sub hac littera scriptum est: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. Bonum est sustinere, et sperare in salutare Dei. Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit 1321C jugum grave (Thren. III, 25-27) . Haec utique quid aliud astruunt, nisi bonae exclusionis hanc interpretationem videri? Quis enim sustinet Dominum, nisi studio charitatis? 1080 Quis est qui sperat, nisi qui quod sperat, optat, et diligit? Quod enim speramus, per patientiam exspectamus. Ergo qui sperat, sustinet: qui sustinet impatientiae utique excludit affectum. Quis est qui portat jugum grave a juventute sua, nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? Quis est qui singulariter sedet, nisi qui saecularibus voluptatibus abdicatis, molestiarum omnium excludit tumultus? Iste ergo nihil timere poterit, quia charitatis gratia vim timoris absorbuit.
4. Est et alius qui excludatur in bono, ut ille qui Apostolica auctoritate sublatus e medio plebis est; 1321D quia malum opus fecit, traditus est in carnis interitum, ut ejus spriritus salvaretur (I Cor. V, 5) . Ex quo intelligimus quia in bono excluditur, qui jubetur agere poenitentiam; ut humilietur, et compungatur corde. Haec enim reconciliationis solent esse suffragia.
1322A 5. Denique etiam in Hieremia scripta sub hac littera id videntur significare. Sic enim legimus de Hierusalem illa terrena: Immunditia ejus ante pedes ejus. Non fuit memor novissimorum suorum, et cecidit invalide: non est qui consoletur eam. Vide, Domine, humilitatem ejus; quia magnificatus est inimicus (Thren. I, 9) . Et quia sic humiliata est Hierusalem, merito postea ei dicitur: Defecit iniquitas tua, filia Sion (Thren. IV, 22) . Et omni qui poenitentiam egerit, lacrymisque propriis peccata defleverit, bene dicitur: Defecit iniquitas tua. Alibi quoque sub hac littera dicit Hieremias: Boni erant vulnerati gladio, quam vulnerati fame. Abierunt compuncti a nativitate agrorum (Ibid., 9) . Compungimur igitur, quando nostrorum agimus poenitentiam 1322B delictorum: compungimur etiam recordatione delictorum. Unde ait propheta David: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) . Qui autem compungitur, utique delectationem excludit erroris: et qui agit poenitentiam, excludit pudorem: sequestrat verecundiam flagitii confitendi; ut recuperandae spem salutis inveniat. Meritoque et ipse David ubi cognovit errorem: Peccavi, inquit, Domino (II Reg. XII, 13) . Tantus rex, tantus propheta non erubuit peccatum proprium confiteri; et ideo dictum est ei: Et Dominus abstulit peccatum tuum (Ibid.) .
6. (Vers. 65.) Sublato igitur peccato ait: Jucunditatem fecisti cum servo tuo. Domine, secundum verbum tuum. Multa videntur in hoc saeculo jucunda 1322C esse, quae non sunt, multa suavia, bona plurima. Luxuries videtur esse jucunda: sed exhausto fit amara patrimonio. Dulcis libido, cum fervet: sed eadem horrida et exsecranda, cum proditur. Suaves epulae, cum sumuntur: sed fetidae, cum digeruntur. Bona multa in hoc saeculo, dum vivimus, aestimantur; quia usui nobis sunt, ut pecunia, aurum, argentum, possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis: hic omnia relinquuntur. Quin etiam majori dolore quis moritur, cum his se fraudari copiis ingemiscit. Non est ergo jucunditas vera, nisi illa quae secundum verbum Dei est; ut quis bonorum meritorum atque virtutum subsidiis gaudeat se esse munitum.
1081 7. Hac David jucunditate vel bonitate Dei 1322D laetatur; quia jugum grave a juventute portavit, et sustinuit, atque exspectavit Domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia, maluit tamen exspectare a Domino deferendi tempus imperii, quam occiso rege praeripere. Semper Deus bonus est: ideoque et Paulus ait: Vide ergo 1323A bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22) ; bonitas enim in omnes est, severitas in paucos. Denique subdidit idem Apostolus: In eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem (Ibid.) . Si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi bonitate Dei. Nam et tibi ideo bonus est, quia permanes: quod si non permanseris in bonitate, et tu excideris. Non ergo Deus propterea bonus esse desistit, quia tu lapsus es, et indiges severitate. Siquidem et severitas Dei in bonitatem recurrit; ut unusquisque castigatus pedem referat a peccatis, et ad virtutum tramitem, bonamque conversationem recurrat. Denique docet de illis qui ceciderunt Apostolus: Quia si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens enim est Deus iterum inserere illos (Ibid., 23) ; 1323B ut quemadmodum deserta virgulta, ita et homines velut caudicibus quibusdam virtutis inserti, bonorum fructus possint ferre meritorum. Accuses necesse est medicum crudelitatis, quia putrefactas vulnerum fibras ferro putaverit exsecandas; quia noxia et serpentia ulcera igni adusserit, ne virus in ulteriora proserperet: vel quia magister discipulum verberaverit negligentem, ut metu verberum indueret diligentiam? Castigare enim amantis est, non exsecrantis; et ideo bonitatis est, non crudelitatis. Recte ergo et Dominus ubique est bonus, et cum remittit flagitia, et cum peccata castigat: Castigat enim Dominus quem diligit (Heb. XII, 6) .
8. Castigatus est etiam David. Denique ait: Et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 14) . Sed vir sapiens 1323C qui intellexit castigationem illam Domini sibi profuisse ait: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; hoc est, etsi illa mihi ad tempus amara visa est castigatio, mihi secundum carnem, mihi secundum moestitiam corporis; tamen secundum verbum tuum castigatio illa fructus bonitatis attulit. Illam mihi castigationem intelligo profuisse, illa castigatione me a vitiis esse revocatum, illa castigatione non diu aliquid in me licuisse flagitiis, per illam castigationem Domini nihil in me adversario licuisse, nihil morti. Denique, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18) , ipse Propheta memoravit. Castigatur enim qui recipitur; qui autem non recipiuntur, non flagellantur. In laboribus enim hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5) . 1323D Ideoque supra ait: Quam bonus, Israel, Deus rectis corde (Ibid., 1) ! Ergo bonus omnibus; quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit.
9. (Vers. 66.) Sequitur: Jucunditatem, et disciplinam, et scientiam doce me; quia in mandatis tuis credidi. Juxta Apostolum χρηστόν bonum intelligimus; quia dixit: Vide ergo bonitatem Domini (Rom. XI, 1324A 22) . Juxta Evangelium 1082 χρηστόν suave accipimus. Dixit enim: Tollite jugum meum . . . . quia leve est, et onus meum, quia suave est (Matt. XI, 29 et 30) . Dixit enim, τὸ φορτίον μου χρηστόν. Unde merito bonitatem Dei ab ipso quaerit doceri, ne forte quis perfunctorie accipiens bonum Deum esse, in erroribus perseveret, quod per misericordiam Dei sciat impunitatem suis dari posse peccatis; cum etsi indulgeat Dominus, tamen foeda est conversatio in criminibus semper haerere. Non ergo bonitas ista vulgaris est: sed quae semper disciplinae exspectet profectum.
10. Ideoque qui intelligit altam Dei esse bonitatem, doceri desiderat etiam disciplinam. Nam plerique avertuntur a studio disciplinae, dum eam severam et tristem arbitrantur: sed perspicacior sensu 1324B intelligit, quod disciplina si tristis ad tempus sit, posterioribus fiat jucunda temporibus. Sed est disciplina vel correptio severior: est etiam moderatior. Moderatior est, de qua dicit Dominus: Corripiam eos in auditu tribulationis eorum (Ose. VII, 12) . Est et severior quae est in ira et furore correptio. Unde refugiens eam correptionem, dicit David: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2) . Et Hieremias: Corripe nos, Domine, in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24) . Omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem; postea tamen pacificos fructus generare consuevit.
11. Sed qui petit doceri bonitatem et disciplinam, debet petere etiam scientiam doceri. Nisi enim habeat 1324C scientiam, molesta est disciplina, molesta correptio. Quid sit scientia, doceat te Salomon, qui ait de Domino Deo nostro: Ipse enim mihi dedit eorum quae sunt cognitionem veram (Sap. VII, 17) . Et alibi hic idem Propheta ait: Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10) . Qui autem petit scientiam, credit mandatis Dei.
12. Aliud est autem in mandatis Dei credere, aliud mandatis credere. Qui enim mandatis Dei credit, cito efficit ut sit in mandatis Dei, et in ipsis conversetur. Per fidem igitur scientia assumitur, per scientiam disciplina. Quod enim scimus placere Deo posse, in eo nos conversatio ipsa delectat. Denique scriptum est: Nostra autem conversatio 1324D in coelis est (Philip. III, 20) . Praecessit scientia, secuta est conversatio. De mandatis Dei credere diximus. In mandatis autem Dei credere, hoc est in ipsis esse, et credere quia vera mandata sunt. Nisi enim credideris mandatis Dei, eorum utique scientiam, quae per mandata Dei docemur, habere non poteris.
13. (Vers. 67.) Sequitur versus tertius: Priusquam humiliarer ego deliqui: propter hoc verbum tuum ego 1325A custodivi. Alia editio habet: Priusquam humiliarer, ego nescivi. Unde putant aliqui quod hominis anima hoc dicat: Priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram, mandata nescivi. Sed quia Septuaginta virorum sententias magis sequitur Ecclesia, et hic sensus est planior, et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commovere; ideo accipiamus, humiliarer, ita dictum, eo quod 1083 peccato videatur humiliatus. Propter peccatum enim tentationes saepe nascuntur. Denique Adam et Eva post culpam utique dejecti sunt (Gen. III, 24) . Ergo humilitatis nostrae causa peccatum est, vel humiliationis; non enim hoc fugio. Potest enim de adversis plerumque intelligi humilitas, ut est illud: Bonum mihi quod 1325B humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Et: Nisi lex tua meditatio mea esset, tunc forsitan perissem in humilitate mea (Infra, vers. 71 et 92) . Et: Humiliatus sum valde (Psal. CXLI, 7) . Hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa. Et quia culpa praecessit, ideo humiliatum se ostendit, hoc est, attritum tentationibus et adversis, et traditum anxietatibus: quemadmodum et ille qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est; ut postea posset reconciliationem mereri (I Cor. V, 5) .
14. Sed quamvis humilitas ista, hoc est, velut quaedam dejectio, perturbationis non virtutis sit; virtutem tamen saepe generat: et fit non poena, sed remedium delinquentis. Nam si peccatis tuis tribuas 1325C quod humiliatus es, quidquid acciderit, in te retorques, et ex reo incipies esse justus, qui te ipse condemnas. Justus enim accusator est sui in exordio sermonis (Prov. XVIII, 17) . Nec potes indignum te judicare humilitate, qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. Vides ergo quia ideo humiliatus es, quia deliquisti, et non servasti eloquia Dei. Unde serva diligentius, ne pecces; ne iterum quia dejectus es, tristitia absorbearis: et fiat tibi dejectio tua incrementum iniquitatis, quae debet correctionis esse occasio. Etenim in tentationibus homo, sicut aurum in conflatorio comprobatur. Vides Propheta quid dicat: Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui. Jure ergo tentationibus traditus est, quoniam delinquebat. Delinquebat 1325D autem, quia Dei eloquium non tenebat. Verum inde ordinem emendationis invenit, unde culpa processerat. Coepit esse subjectus eloquio divino, et culpa desivit.
15. (Vers. 68.) Sequitur versus quartus: Bonus es, Domine, et in bonitate tua doce me justitias tuas. Etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque judicem suum laudet. Unde Apostolus sequens divinarum 1326A ordinem Scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: De omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Judaeis, de his aestimo me felicem, apud te incipiens rationem reddere (Act. XXVI, 2) . Et infra: Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis (Ibid., 27) . Ergo si laudantur homines, in quibus plerumque aliena laudantur: quanto magis unusquisque Dei sibi gratiam conciliare debet, ut dicat: Bonus es, Domine. Nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur, quod forsitan non sit; ut bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit, terroremque immitis deponit affectus: quanto magis Deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset? Proprium autem Dei est ut bonus sit. Denique in Evangelio habes, quia Arbor bona fructus bonos facit 1326B (Matth. VII, 17) . Fructus ejus angeli sunt: fructus ejus homines sunt, hoc est, rationabiles, sancti, si Domini praecepta custodiunt: fructus ejus sunt ii qui nascuntur in terris: fructus ejus sunt virtutes hominum. 1084 Merito ergo arbor bona bonos fructus facit. Prius igitur radix laudetur; ut fructus possit probari. Sed et alibi ait idem Dominus Jesus: Et Pater vester, qui bonus est, dabit bona data petentibus se (Ibid., 11) .
16. Sed quamvis bonus Deus sit, cujus etiam amara plus prosunt (non enim inferuntur, ut noceant, sed ut corrigant) rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos justitias suas. Considera medicum utilia apponentem medicamenta vulneribus; ea tamen quae mordeant ulceris virus, aut certe ferro 1326C putrefacta resecantem; cum in eo ipso bonus sit medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse noverit: tamen quia aeger dolorem aut non vult, aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suavitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat vulnerum fibras: aut si aliter non potest, ut cum moderatione faciat, et quadam subtilitate mitiget vim doloris. Et ideo in Evangelii bonitate melius docentur justificationes Dei, quam in Legis severitate. Opus autem justitiae justificatio est. Unde scriptum est quia Pharisaei se justificare noluerunt, non baptizati baptismo Joannis (Luc. VII, 30) . In eo enim justificationem non fecerunt; quia noluerunt agere 1326D poenitentiam delictorum, quam Propheta in bonitate vult agere; ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis, cum remissionis gratia.
17. (Vers. 69.) Sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quanto magis quis Deo servire desiderat, tanto magis in se excitat adversarios: 1327A et tamquam athleta fortis coronam justitiae reportare desiderans, irritat in se plurimos et lacessit, qui invident nostro profectui. Quod etiam in posterioribus evidenter ostendit. Cum odio habentibus pacem, eram, inquit, pacificus (Psal. CXIX, 7) . Nihil tamen tranquillitas ejus proficiebat; ut eos qui pacem oderant, sua tranquillitate componeret, et eorum studia comprimeret. Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ibid.) , hoc est, cum causas impugnandi non haberent, tamen impugnandi studium non deponebant. Ita ergo multiplicatur sive nequitiae spiritales, sive homines, et multiplicantur iniquitas eorum super justum. Verbi gratia, si filium justus amittat, quod saeculi usu saepe contingit: si amittat patrimonium, vel diversis afficiatur incommodis 1327B rerum, vel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: Ubi est justitia ejus? Ubi misericordia? Ecce quia sic mulctatus est: ecce quia ei innocentia sua nihil prodest. Ideoque ad vitae hujus specimen extrahendum, tres illi sancto Job specie amici, obtrectatione autem inimici, probitatis atque justitiae ejus invidi, exprobrantes gravia opprobria congerebant; et qui venerant ad consolandum, insultare coeperunt.
18. Sed justus his non movetur, ideoque nec Job frangebatur. Denique in amissionibus filiorum vel patrimonii dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21) . Ergo et in adversis positi dicamus: Bonitatem fecisti 1085 cum servo tuo (Supra, v. 65) . Potest enim Dominus 1327C in melius mutare quae facta sunt, ut Job sancti habemus exemplum (Job. XLII, 10 et seq.) ; et quae amissa sunt reddere. Potest quis et amissis filiis, generare meliores. Numquid Deo est difficile meliora donare? Potest etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen justo esse prospectum, si forte futuri improbi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum. Similiter et de patrimonio, quasi non videamus plurimos propter opes patrimonii, in periculum salutis esse deductos, plurimis ex divitiarum abundantia ortam esse causam peccandi. Qui enim non habet quod donet, ascribi ei culpa non potest, quod non donaverit: qui autem habet quod donet, et non dat, utique obnoxius esse incipit peccato.
19. (Vers. 70.) Sequitur: Coagulatum est sicut 1327D lac cor eorum; ego autem legem tuam meditabar. Subtile cor sanctorum: coagulatum est vero cor superborum. Ut enim lac natura sui purum, speciosum atque sincerum est, sed corruptione coacescit: sic mentis et cordis humani natura pura, sincera, perspicua est priusquam vitiorum admixtione coacescat. Coagulato enim lacte, fit quaedam concretio, nec suavitatem habens eamdem, nec gratiam. Ita homines, qui ante sedulitate, gratia, suavitate verborum, 1328A lactis speciem praeferebant, nulla invidia corruptam; hi si coeperint invidere, coagulatur in vitium cor eorum, et fit de suavitate amicitiae amaritudo malevolentiae, et insuavis quidam horror invidiae. Ergo coagulatum est cor per superbiam, per invidiam, quae lenitatem naturae, fluentem benevolentia, malitiae concretione vitiarunt. Iniquorum ergo cor coagulatur: justus autem humiliatur, Legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.
20. (Vers. 71.) Ideoque subdidit: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Hoc secutus Apostolus: Placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in augustiis (II Cor. I, XII, 10) . Cum enim complacet in infirmitatibus, et non frangitur animo, 1328B nec cedit injuriae, discere justificationes Dei et meruit, et implevit. Ergo hic, humiliasti me, hoc est, diversis tentationibus et incommodis exercuisti. Quod aperuit et Symmachus scribens: Profuit mihi quod afflictus sum, ut discerem justitias tuas. Ergo qui humiliatur, non dejiciat animum, neque frangat; sed magis humiliando proficiat; ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum severitate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, avaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a jurgii intentione deducat. Sic enim legisti, quia justificata est sapientia a filiis suis (Luc. VII, 35) , dum Christus se offert supplicio, dedit injuriis, non subduxit opprobriis, nec a confusione sputorum avertit faciem suam; et ideo omnes patientia sua 1328C instruxit, et livore sanavit.
21. (Vers. 72.) Sequitur: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non quicumque hoc dicit: immo rarus hoc dicit, id est, qui legem Dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem Dei omnia relinquere. Sed nec Christus hunc reperit, nisi de iis quos ipse docere dignatus est. 1086 Petrus hoc dixit, et probavit effectu: quia pluris legem, quam aurum habuit. Ideoque ait: Aurum et argentum non habeo (Act. III, 6) . Non avarus hoc dicit, qui defosso auro incubat. Non dicit pecuniosus, qui quotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui quotidie opes aggerat, qui haereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.
1328D 22. Hic aliqui legem oris Dei tamquam legem Verbi Dei accipiunt, ut si dicas legem dexterae Dei. Bene ergo et hoc convenit Petro dicenti: Verba vitae aeternae habes, et nos relinquemus te (Joan. VI, 69) ? hoc est, Lex oris tui super millia auri et argenti est. Et possumus tantum deserere bonum, et saeculi hujus emolumenta captare? Sed et Moyses lex oris Dei potest dici, per quem Dominus locutus est et dedit Legem.