Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
355 (Vers. 17, 18.) Sicut quae concepit cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. LXX: Et sicut parturiens cum appropinquat ad partum in dolore 0302B suo clamat: sic facti sumus ÷ dilecto tuo ** propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis tuae, quae fecimus super terram. Sicut ad partum mulier appropinquans, dolore cogitur exclamare: sic nos in angustia requirimus te, et a facie formidinis tuae concepimus, et parturivimus, et peperimus, non carnis liberos, sed spiritus: ut tota in te mente credamus, ut quem per beneficia non sensimus, per tormenta discamus. Hoc quod LXX addiderunt, sic facti sumus dilecto tuo; pro quo caeteri transtulerunt, sic facti sumus a facie tua, Domine, obelo praenotandum est. Possumus autem dilectum Domini Christum accipere, propter cujus timorem concipimus, et parturimus, et parimus, et spiritum salutis 0302C facimus super terram. Potest hoc et Apostolicus vir dicere, quando populos erudit et imitatur apostolum Paulum: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19) . An dubitandum est quod Paulus apostolus spiritum salutis fecerit super terram, qui de Jerusalem usque ad Illyricum Evangelium praedicavit (Rom. XV) , et quasi sapiens architectus fundamentum posuit, extra quod nullus alius potest ponere, qui est Christus Jesus (I Cor. III) ? Sive igitur legerimus, propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus: sive juxta Hebraicum, a facie tua, Domine, concepimus, et in utero accepimus, utrumque ad id pertinet, ut ex timore et recordatione Domini sermonem concipiamus Dei, et illuminetur cor nostrum dicentium: Signatum est 0302D super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7) . Et, ostende faciem tuam, et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4) .
Salutes non fecimus in terra: ideo non ceciderunt habitatores orbis. LXX: Non cademus, sed cadent habitatores terrae. Diversa interpretatio necesse est ut diversum habeat et sensum. Juxta Hebraicum hoc dicitur: Quia nihil dignum tua fecimus misericordia, propterea impii non corruerunt, sed usque 0303A 356 hodie praevalent et possident terram. LXX autem hoc asserunt, quod facientibus sanctis spiritum salutis super terram, qui terrae habitatores sunt corruant, licet inter orbem, qui Hebraice Thebel ), et Graece dicitur οἰκουμένη, ac terram, multa diversitas sit. Cadent ergo quicumque habitationi terrae se dederunt, et in terrenis operibus fixa radice fundati sunt; et non cadent qui sedent in orbe terrarum et requiescunt in Ecclesia, quae habitaculum Patris, et Filii, et Spiritus Sancti est.