Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XXXIX.
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Ibices ipsi sunt, quos Graeci tragelaphos vocant, admixto nomine birci et cervi, eo quod necesse est, ut simile sibi aliquid haec animalia habeant, et unum horum puto in Canticis canticorum damulam vocari, quae aliquando, et caprea, secundum legem mactabantur. Et in Cantico canticorum crebro simul ponuntur, et munda apellantur, quoniam cornuta essent, et ruminarent, ungulamque dividerent. Istius ibicis sunt et alia animalia 0766D quasi ejusdem generis, ut est, corvorum, sicut in Lege dicitur: Et omnes corvini generis aves non manducabitis. Haec ergo animalia, vel maxime in saxis nutriuntur, et in cavernis petrarum. Ibicum tempus quando pariunt nosti, ait Dominus ad Job: vel quando cervae parturiunt observasti? Quanta alia sunt in Scripturis magis obscura atque ab hominum notitia longe remota, de quibus aliqua in hoc libro ipse Dominus videtur dixisse, quam sunt quae ad Job nunc loquitur: quod enim laboris est nosse tempus cervarum, et ibicum parturientium? aut unde tam latebrosum est humanae notitiae, ut possit tempus horum animalium parientium penitus ignorare, praesertim cum haec ipsa animalia pene in 0767A medio hominum commorentur. Proinde, ne sit apud quosdam hic sermo Domini vilis, et forte ab eis superfluus existimetur, altius quod dixit intuendum est, ut dicamus in mysteriis sub nomine horum animalium, praefiguratos apostolos et apostolicos viros, et omnes praedicatores veritatis: qui in fortitudine fidei et patientia, velut in petris per spiritum imbuentem eos, verbum Evangelii perfecte in se formatum parturiant, vel cum doloribus persecutionum parturiant. In petra parturiebat et ille qui dixit: Nam in Christo per Evangelium ego vos genui. Hoc igitur tempus futurum constitui, et animas praedictorum, velut cervas, quae de timore meo concipiunt, ut spiritum salutis pariant super terram, tu forsitan, quasi obstetricantis officio, diligentissima sollicitudine observasti, 0767B dans eis os, et sapientiam de utero mentis suae, minus fortasse solidum, vel integrum verbum praedicationis, velut fetum in hanc effunderent lucem.
Dinumerasti menses conceptus eorum, et scisti tempus partus earum? Vivum verbum Dei, et validum, penetrans usque in divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, in hoc spirituali conceptu profectus quosdam incrementorum, velut per menses temporum in cordium sinibus operatur, ut ipsis apostolis primum apparuit, qui in initio praedicationis, quasi parvi, et modici visi sunt, sed paulatim corroborante eos spiritu, verbum in eis demonstratum est, usque ad mensuram plenae gratiae pervenisse. Quod velut partu edentes, totum atque perfectum ac plenum divinis promissionibus 0767C scribentes, diversis Ecclesiis ediderunt. Hujusmodi igitur conceptus, et partus tempora, qui hoc modo spirituali utero cordis fiunt, unde et tu, Job, ait Dominus, cognoscere potuisti? quorumque tempora sunt in Evangelio praefinitionis meae consilio constituta. Ubi ergo dictum est, et scisti tempus partus eorum: alii dixerunt, et dolores eorum solvisti. Dolores sunt insectationes et tribulationes, quae praedicatoribus inferuntur, a quibus doloribus isti tunc absolvuntur, quando invitati ad requiem absolvuntur a corpore. Sive tunc absolvuntur a doloribus persecutionum, quando in spe positi, pro malis praesentibus ad promissionem aeternae remunerationis aspiciunt.
Incurvantur ad fetum, et pariunt: et rugitus emittunt. Doctrinam lacteam propinando incredulis et 0767D infirmis, sicut ait Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam: ab illa celsitudine sapientiae ad humiliora praedicatores quodammodo humiliantur atque descendunt, ut vir fiat parvulus: et his qui sine lege sunt, tamquam et ipse sit sine lege. Et dum eos conantur in Christo formare et parere, rugitus emittunt, dum ab inimicis Christi supra modum ac supra virtutem suam gravantur, ita ut taedeat eos etiam vivere. De qualibus etiam dicit Apostolus: Et nunc flens dico inimicos crucis Christi. Sive ex affectu charitatis hujusmodi rugitus emittunt, sicut ait idem Apostolus: Tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo. Item ait: Ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas. 0768A Qualibus dolens ex charitatis visceribus dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Item ait in Actibus apostolorum, ubi omnem fraternitatem collectam alloquitur: Vigilate, memoriae retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis monere unumquemque vestrum. Et iterum ait: Ipsi scitis qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate et lacrymis. Haec igitur idcirco dicta sunt, ut sciamus quoniam ad gemitus et rugitus pertineant tribulatio, angustia, lacrymae et dolor continuus cordis sanctorum. Aliter incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt: ubi praedicatores veritatis verbum fidei coeperint editione eloquii praedicare, illico ab adversariis incurvantur, 0768B id est, custodiis carcerum humiliantur atque verberibus; sed quia nec in vinculis verbum Dei est alligatum: illic nihilominus id populis pariunt, quo et ipsi in Christo nascuntur: Sicut ait, ut diximus, in regeneratos, sanctus Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: Deinceps ad Deum in orationibus rugitus deprecationum emittunt, vel pro persecutoribus suis Deum rogantes, vel perseverantiam fidelium, adjutorium divinae gratiae suppliciter implorantes. Aliter, rugitus emittunt, quia qui adjicit scientiam, adjicit dolorem: gemunt sancti cogitantes quanta sunt pericula hujus vitae, vel quam longe sunt a virtutibus quas requirunt.
Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. Parturitione 0768C apostolica, filii quos sancti in Christo genuerint, sive a pristinis erroribus suis, sive etiam a carnalibus operibus separantur: in quibus nunc erubescunt, ut jam non sibi vivant, sed Christo, qui pro eis mortuus est, et resurrexit. Pergunt ad pastum: id est, per scientiam profundioris intelligentiae quotidie excitati conversatione proficiunt, dicentes, animalia sancta veri pastoris: Dominus regit me, et nihil mihi deerit: et caetera, quae sequuntur in psalmo eodem; sic, inquam, pergunt sancti filii evangelizantium pacem, sicut jam dixi, id est, crescunt atque proficiunt. Ad istum pastum Domini, et ad hanc alimoniam sanctarum animarum, et ad tales delicias spirituales, egrediuntur utique ab infantia morum quotidie proficientes, proficiscentes 0768D virtutum merito in virum perfectum. Et non revertuntur ad eas. Non revertuntur, ut iterum necesse sit eos doceri, quae sint elementa exordii sermonum Dei. Non revertuntur ad ea quae retro sunt, sed ad ea quae in ante sunt se extendunt. Non revertuntur, ut quidam, quibus ait Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis: sed potius subeunt gradus ascensionum, inambulant de virtutibus in virtutem. Hujusmodi ergo filii non possunt audire, ut Galatae, vocem increpantis Apostoli: vellem esse apud vos, et mutare vocem meam. Hic ergo sermo Dei sub figura caprearum, et ibicum, describit apostolos, sicut jam dixi, et apostolicos viros, atque omnes doctores Ecclesiae, 0769A per quorum doctrinam Ecclesia spirituales sibi filios generat. Et unaquaeque anima de verbo Dei concipiens, parit filios bonorum operum, quae tamen cervae sit similis, et ibici, ut in montibus habitet, et in petris nutriat, veloxque sit, et alacris ad currendam viam Domini. Serpentes quoque de terra sua educat, et vivat multo tempore, audiens prophetam: Adjicientur tibi anni vitae tuae. Talibus cervis sunt montes excelsi, quos Domini vox perficit, et quorum pedes in consummatione perducet.
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? In cerva et ibice superius figuram Ecclesiae esse monstravimus. Nunc vero onagri nomine, arbitramur populum Judaeorum posse intelligi, quem Deus ob incredulitatem ejus dimiserit, sicut ait: 0769B Et dimisit eos secundum desideria cordis eorum. Quod in multis aliis locis Scripturarum Deus hoc futurum esse testatur. Cujusque vincula praecepta esse legalia non absurde sentimus. Nam eumdem contumacem populum et rebellem, propheta ita objurgat, et increpat, dicens: Vacca lasciviens Israel, confregisti jugum, rupisti vincula. Hunc igitur quasi onagrum, immundum videlicet animal ac effrene reliquit Dominus, ut ab eo jugo imperii sui, quia semper restitit obedire, a vinculis praeceptorum diaboli solveretur, et secundum Apostolum servus peccati, liber esset justitiae; sic enim ipse Dominus de Judaeis ait in psalmo: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum: ubi ipsa Trinitas Dei hoc dixisse videtur. Nam quemadmodum in Genesi 0769C in factura hominis pluraliter dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ita et hic locutus est: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Quem locum Actus apostolorum ita se habere manifeste declarant: ubi apostoli ad Deum elevaverunt vocem suam atque dixerunt: Domine, tu qui fecisti coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Ob hoc igitur scelus quod in Christo Filio Dei commissum est, ait Pater, qui in spiritu suo hoc futurum praedixerat, dicens: Disrumpamus vincula eorum, 0769D et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Processit grande peccatum ac nefandum, quo Salvatorem crucifixerunt, ut merito ab eis vincula praeceptorum Dei disrumperentur, et ita legis jugum projiceretur. Quod autem jugum, et vincula eorum dicta sunt, cum Dei fuerint potius quam Judaeorum, quibus legem ac praecepta dederat mandatorum: hoc maxime requirendum, quod ita dictum, quia Judaei legem carnaliter intelligentes, quam ex operibus se implere arbitrabantur, quasi suam effecerant, sicut dicit Apostolus: Israel vero sectans legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed ex operibus. Et ideo de eisdem sequitur, dicens: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes 0770A statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Quod autem ait, suam volentes statuere justitiam, non quia lex ab ipsis sit constituta, hoc ait, sed in lege quae ex Deo est suam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant, et idcirco secundum hunc sensum Judaeorum vincula disrumpenda a Deo dicuntur, et projiciendum jugum ipsorum.
Cui dedit in solitudine domum. Justos destitutos in solitudine, videlicet protectione defensionis meae habitare feci, sicut etiam postmodum ore prophetico locutus sum dicens: Fiat habitatio eorum deserta; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Solitudo itaque factus est populus ille, et eremus, quia ablata lege, prophetia, sacerdotio, sacrificio 0770B quoque ac beneficiis divinis, gratiae etiam protectione privati ac destituti sunt.
Et tabernacula ejus in terra salsuginis. Ut sine ulla spe promissionis Dei sterilis viveret, et infructuosus terram salsuginis dicitur accepisse: ubi praeter amaritudinem qua Deum provocaret ad iracundiam, nihil haberet. Sic namque alibi de Deo dicit propheta: Posuisti flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.
Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. Ecclesia est haec civitatis, quae constat ex multitudine innumerabilium populorum, de qua Dominus ait: Non potest civitas abscondi in monte posita. Hanc igitur quisque Judaeus despiciens, respuendo 0770C contemnit, clamorem etiam cujuslibet evangelizantis verbum Dei, et exigentis obedientiam fidei, non audit, id est, obedire detrectat. Ob hoc igitur, incrassatum est cor eorum, et oculos suos clauserunt, ut non videant oculis, et auribus non audiant, et corde intelligant.
Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Montes, superbos quosque doctores, scribas videlicet, et pharisaeos legis suae, quasi suspiciens, eisque honorem deferens, adulationis ambitu circumit: ab eis procul dubio, in quibus est doctrina hominum, non recedens, in quibus etiam montibus ubi se pascua carnalis legis habere gloriantur, virentia quaeque perquirit, quae ad delicias utique carnis, et sabbata delicata pertinent, et quae velut 0770D virescentis superficie legis historiis, nullum fructum habeant figurarum.
Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Sive, ut alii dixerunt: Numquid volet monoceros servire tibi? Ex diversa editione transferentium advertimus, quod ipsum sit rhinoceros quod et monoceros, et Latine intelligatur unicornis, sive super nares cornu habens. Sunt ergo hujuscemodi ferae in solitudine Orientis, et ab hominibus nonnumquam videntur, sive capiuntur. Hic igitur monoceros, populi gentilis imaginem praefigurat; cujus etiam superbia significatur in cornu: sicut quibusdam peccatoribus, et superbis a Deo dicitur per prophetam: Dixi iniquis, Nolite inique agere; 0771A et delinquentibus, nolite exaltare cornu. Nolite extollere in altum cornu vestrum: quia veternosa atque antiqua in his, quos Deus increpat, superbia est. Secundam aliam editionem, in hoc eodem loco psalmi legimus: Nolite exaltare in excelsum cornu vestrum, loquentes in cervice veteri. In multis quoque aliis Scripturarum, cornu nuncupato, legimus superbiam nominari: licet et in bonam partem cornu soleat dici, ut est illud: Exaltabit cornu Christi sui. Nam et ipse Dominus Christus, propter singulare imperium suum, aliquando et unicornis dicitur. Legimus quoque cornua et regna dici, ut in Daniele et Apocalypsi continetur. Hic monoceros, qui per sapientiam mundialem tumore superbiae erat in sublime porrectus, numquid tibi subjicietur, ait Dominus ad Job, ut per 0771B fidem in sanctitate et justitia serviens, obedientiae colla submittat, et mansuetus effectus atque humilis, ad Dominicum praesepe recurrat, ac verbis Dei hominisque assumpti, sacris cibariis saturetur. Sive, numquid subjicietur, ut in Ecclesiae meae claustro habitet, quod erit viantibus stabulum, atque huic saeculo renuntiantibus salutare perfugium: ubi spiritualium ciborum alimoniis, institutionibus, et coelestibus pinguescat eloquiis, et impleatur in illo, quod erit per prophetam postea praedicendum: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. In monocerote quippe hic nominato, sicut in propheta per asinum, immundus et incircumcisus significatus est populus omnium nationum.
Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, 0771C aut confringet glebas vallium post te. Lorum hoc loco dictam ipsam charitatem Christi, quae est inter omnes virtutes praecipua, intelligere debemus, de qua ad diligentes atque amantes Deum, ait Apostolus, Copulati in charitate: cujus vinculis colligandos, propheta olim praedixerat, dicens ad Deum: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, et post te ambulabunt: vincti manicis pergent. Et David quemadmodum charitatis Dei vinculis per ministros verbi Dei vinciendi essent credentes, ita loquitur, dicens: Ad alligandos reges eorum in vinculis ferreis. Quorum vinculorum nominibus, charitatis Christi fortitudinem voluit demonstrare, quae etiam fortis et potens in manicis ferreis, ad amorem Domini constringit. Hic 0771D ergo rhinoceros, id est, populus quondam incircumcisus, praeputio scilicet carnalium voluptatum, et infidelitate immundus, hoc loro charitatis Christi fortissimo alligatus, ita ut nulla eum creatura separare possit a Christo: conficit in corpore glebas convallium, duritiam scilicet peccatorum, et colit in corpore suo terram Dominicam, secundum Apostolum, qui ait: Non estis vestri. Et ideo hic specialiter Domini est terra, in qua primitus fit omnium peccatorum quasi veprium spinarumque purgatio. Deinde aratro crucis, et ferro Dominicae passionis, duritia cordis atteritur, et confringuntur vallium glebae. Vallium nomine, humiliatos peccatis homines, atque in ima depressos significari existimo, sicut habemus 0772A in psalmo: Ascensus in corde suo disposuit in valle fletus. Unde et Isaias cum increpatione prophetaturus, contra Jerusalem peccatricem prophetiae suae hujuscemodi titulum praeposuit, dicens: Onus vallis visionis. Talium igitur vallium glebas monoceros comminuit, quando humiliati corporis terram edomat, et suscipiendis coelestium praeceptorum seminibus ac reddendis fructibus praeparat: quando cum Apostolo castigat corpus suum, et in servitutem redigit: quando omnem hebetudinem obstinati cordis, duramque stoliditatem a se auferre contendit, quod tamen efficere nequaquam poterit, ait Dominus, nisi rectorem et gubernatorem suum obedienter me fuerit secutus. Unde ait Dominus ad Job: aut confringet glebas vallium post te, sicut habemus in psalmo: 0772B Adhaesit anima mea post te. Et propheta de hujusmodi: Post te ambulabunt, inquit, vincti compedibus: ubi admiratione dignos video tales pedes, qui quanto magis compediti fuerint, tanto velocius sine offensione egrediuntur.
Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? Numquid credes illi, quoniam sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? Ego Dominus novi fortitudinem charitatis ejus, et patientiae ac longanimitatis, et idcirco dereliqui ei ad imitandum me omnes labores dispensationis meae, quos in me credendo intelliget, quia pro illo sustinui alapas, verbera ac sputa suscipiens, eidem laboravi: eique ad coelos revolans exempla laborum ac virtutum reliqui, cui quae credidi atque 0772C commisi, opitulante sibi gratia mea, reddat multiplex semen, et in area Ecclesiae meae germen tricesimum, sexagesimum, centesimumque fructificet, et aream tuam congreget: sicut apostoli, et post apostolos multi fecere doctorum.
Penna struthionis, similis est pennis herodii et accipitris. Herodiorum genera tria esse dicuntur, unum horum album esse colore quidam ferunt, aliud vero quasi gruis quibusdam diversis coloribus varium, tertium quoque genus nigrum affirmant, quod sit non solum velox, et saevum ad praedam: verum etiam in coitu impatientissimum, intantum ut in tempore coitus ex oculis ejus sanguis ebulliat. Herodius in psalmo centesimo tertio ita nominatur: Herodii domus dux est eorum, cum de lignis Domini 0772D propheta tropicos loquitur. In Deuteronomio quoque et in Levitico, ubi ne aves immundae in cibum sumantur Moyses prohibet, et haec similiter ponitur. Accipitrum etiam aliquot sunt formae, vel genera. His ergo rapacissimis avibus, venatu et praeda viventibus, in pennis struthio comparatur, sicut et alii dixerunt: Struthio mixta, et alis herodionis et accipitris. Igitur struthionem secundum spiritualem intelligentiam sensusque divinos, Ecclesiam non absurde sentimus, quae per lavacrum regenerationis, et verbum munda in Christo effecta est, qui similem quidem pennam habet pennis avium, quae carnibus vescuntur et sanguine. Sed illae remigio alarum in hoc aere velut in pelago id agunt, ut de caeteris avibus 0773A praedam capiant. Unde sub hac figura inimici nostri spirituales intelliguntur. Struthio vero longe dissimili modo pennis suis utitur: eo quod eas velut per fidem, et speciem duorum testamentorum gubernaculis vivens habitantem extendat. Haec avis, ait Dominus ad Job:
Quando dereliquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? Ova sive filios, ut in subsequentibus dicitur, novam creaturam atque in Christo generatam, et candidam progeniem sanctae Ecclesiae intelligere debemus. Sed in ovis illos esse noverimus, qui doctrina quotidiana, quasi fetus quidam Ecclesiae matris nutriuntur, ut quandoque de initiorum frugalitate, et imperfectione procedentes, ad ultimum testa virtutum, veluti distinctis atque 0773B formatis membrorum compagibus, existant, cum ex tenebris vitiorum hoc modo facti fuerint lux in Domino, proficientes quotidie ad aetatum morumque soliditatem. Audiant prophetam de ipsis dicentem: Dies formabuntur, et nemo in eis, id est, nullum in eis vitium dominabitur, quo impugnante vincantur. Filios vero intelligamus jam solito robustiores, fide ac virtutibus compositos, atque formatos per incrementa virtutum, tamquam per annorum seriem jam de omni infirmitate vitae incompositae nihil habentes. Hi igitur, sicut ait Dominus, in terra ab Ecclesia relinquuntur, quando persecutionem ab impiis, et terrena sapientibus patiuntur. Relinquere enim eos Ecclesia dicitur, dum adversantibus non resistit: quos Dominus fervore fidei et patientia duros, atque 0773C in illo igne quem misit in terram, et in pulverem fragilis carnis eorum fortissimos facit.
Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. Obliviscitur Ecclesia natos suos, dum eis pressurarum molestias, adversarios inferre non prohibet. Hoc loco differentiam puto esse tribulationum propter illud quod dixit, pes conculcet, et illud quod ait, et bestiae agri conterant. Et hoc sit contritio bestiarum, quando aperte truces, saevi et immanitate morum crudelitate similes bestiarum. Christum confitentes usque ad atrocitatem mortis affligunt. Pes vero conculcationis sit hujuscemodi tribulatio, quando opprobriis, et nimio contemptu iniquorum sancti usquequaque humiliantur, velut quadam conculcatione protriti.
0773D Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente. Praesentibus filiorum suorum tribulationibus, Ecclesia dura et impia videtur, quoniam non ingemiscit, et plangit angustias interitumque natorum. In cujus figuram, sancta mater Machabaeorum super filiorum suorum cruciatibus exsultabat: videbat quippe in spiritu, sicut et hic sancta mater Ecclesia per fidem quotidie contemplatur, quantam gloriam in aeternum pariant poenae praesentes, professione veritatis acceptae. Et ideo quod sequitur, frustra laboravit, nullo timore cogente, Ecclesiam signat, quae filios suos ad tentationem, et saeculi hujus molestias praeparat, sperans utique a Deo pro his malis temporariis, filiorum 0774A suorum gloriam, et incorruptionis beatitudinem sempiternam. Aliter, sed et si doluisset pro filiis consecratis, frustra doluisset, quia non habebat timendi causas, quando eos non perdidit, sed acquisivit.
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. Sapientia atque intelligentia mundi hujus privata est a Deo Ecclesia; nam et Apostolus hoc fieri praecipit, dicens: Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens: quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.
Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem ejus. Cum ingruerit, ait, molestior et nimium acerba afflictio persequentis, ibi major ad Deum de afflictione obsecrantis affectus, 0774B dum quodammodo excitatur, et humiliatus erigitur intentione vigilantissima deprecandi in excelsum alacri nisu, fidem suam et spem, velut pennas in adjutorio gratiae Dei fultas suffert, et cum talium alarum sustentata fuerit auxilio, gressus profecto ejus velociores efficiuntur et conciti: ita ut insequentes se derideat inimicos, id est, equum et equitem, quod est diabolum et hominem ministrum inimici, qui in perpetrandas contra Ecclesiam persecutiones, sedet in quolibet equo suo, in corde videlicet hominis persequentis.
Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Hunc equum adversariam potestatem arbitror posse intelligi, qui sit pallidus, ut in Apocalypsi scribitur, quem sequitur mors et 0774C inferus. Et qui in Zacharia propheta dicitur rubeus, mortibus videlicet hominum, et cruore respersus. Proinde dum permittitur praeberi ei a Deo, dicitur fortitudo, et circumdari collo ejus hinnitus, ut per patientiam, et bonitatem Dei, thesaurizet sibi iram in die irae, et revelationis justi judicis Dei. Et idcirco in collo ejus significatur hinnitus superbiae, quo tumeat contra Deum, et blasphemiam loquatur.
Numquid suscitabis eum quasi locustas? More locustarum, adversarius noster dicitur suscitari, quando de locis suis ad partiendas regiones, atque vastandas praeire dicitur, sicut ait de Deo psalmista: Dixit, et venit locusta. Sed hanc suscitationem, instantiam efficiendi operis esse arbitror. Unde dicitur ad Pharaonem: In hoc ipsum te excitavi, ut ostendam in te 0774D virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra.
Gloria narium ejus terror. Sive ut alii dixerunt: Gloria pectora ejus audacia. Ut inimicus in fugam vertat adversarium suum, militem scilicet Christi, ipso etiam anhelitu terret: hic est odor mortis, hic est spiritus furibundus anhelans in hominis necem, retrorsum respicit, qui iterum ad peccata convertitur, sive tribulationibus cedit, ut in Evangelio Dominus per parabolam edisserit.
Terram ungula fodit. Sive, ut alii dixerunt: fodiens in campo luxuriat, id est, carnales homines, et terrena sapientes conculcat, et proterit, et cum eos humiliaverit, sibique subdiderit, facit eos ea contritione 0775A contritos, qualis est contritio, et infelicitas in viis hominum impiorum. In hujuscemodi igitur latitudine vitiorum, velut in campo luxurians, fodit ad subtrahenda hominibus fundamenta virtutum, ut in ruinam subducta soliditate procumbant.
Exsultat audacter. Gaudet superbus praesumptionis audacia, quoadusque perniciose contra homines pugnat.
In occursum pergit armatis. Quae sint arma sanctorum contra spiritualia nequitiae, Apostolus diligenter enarrat. Contra hos igitur hujusmodi armis indutus, in occursum pergere dicitur, quando arcem mentis expugnare moliens, adversum murum virtutum, arietes abjicit vitiorum, et ad tentandum Dominum, ausus fuit in occursum ejus venire in eremo, 0775B et per singulas civitates apostolis Christum praedicantibus occurrebat, quando eis commotiones seditionum populi suscitabat, sicut etiam in Actibus apostolorum legimus. Unde et ad quosdam Paulus ait: Ostium mihi apertum est magnum, et evidens, sed adversarii multi. Et multis aliis locis de hac adversantium impugnatione non tacet, quas diabolus immittebat.
Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Quod ad imperium, et invocationem Dei, diabolus effugetur, manifestum est; sed si ad contumaciam, et voluntatem illius iniquissimam, ac procaciter impudentissimam attendamus, intrepidus non terretur, non erubescit etiamsi gladio ferri Dei territus fuerit et fugatus, et revertitur iterum, nec confutatus abscedit.
0775C Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta, et clypeus. Cur habet pharetram inimicus? ut videlicet sedentes in ea Judaei, gentiles, haeretici, in quibus sunt sagittae mortis, errorum scilicet lethalia dogmata, sagittent in obscuro rectos corde. Habet hastam unde criminibus caeterisque vitiis confodiat peccatores, sagittas, subtiliores dolos, hastam, delicta trabalia atque mortifera. Habet clypeum, quo malitiae plenitudine, totum militum suorum occupat pectus, quo ne telis verborum Dei compungantur, excutit ea, frustratur, expalmat: ex quo equo transfigurato in angelum lucis, splendore quodam terribili, vibrant hasta et clypeus, et mendacii eloquio abruptae haereticorum resonant pravitates, et hic propter indesinentem intensionem usumque blandiendi 0775D vibrare dicuntur.
Fervens et fremens sorbet terram. Fervens est vitiis diabolus, inimicus sanctorum, et omnium criminum igne conflagrans, atque in hominem furore invidiae fremens, ut jam sorbeat illecebris peccatorem, et devoratum in corpus perditae congregationis suae transferat, quo corpore propheta dixit se forte absorbendum, nisi Dominus esset in eo: ita inquiens: Nisi Dominus esset in nobis, forte vivos absorbuissent nos. Hic ergo contrarius noster ipse est, cui Deus locutus est, dicens: Terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et idcirco ipse et socii ejus, ut inimici Domini, terram lingent.
Nec reputat tubae sonare clangorem. Id est, prophetarum, 0776A et apostolorum increpationem audire detrectat, quibus dicitur: Sicut tuba exalta vocem tuam: sed magis saeviens, unde verus Pharao dicit: Persequens comprehendam, departibor spolia, et caetera. In his locis de quibus diximus, alii transtulerunt: Super ipsum enim gaudet arcus et gladius, lancea, hasta, et tremore et iracundia evertit terram: nec credit, donec clanguerit buccina: ubi eumdem sensum existimo contineri, secundum quem nos exposuimus. In arcu, et gladio, et caeteris armis inimici, omnes adinventiones ejus intelligendae sunt, quae in eo gaudeant cum his modis, quasi armis interficiunt hominem.
Ubi audierit buccinam, dicit, vah! Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. 0776B Quando audierit, inquit, adversarius noster Dei buccinam, id est, unumquemque doctorem Ecclesiae adhortantem commilitones suos, secundum praeceptum imperiale, atque divinum, ut contra adversarium suum stent fortes in praelio: stupenti animo et scrutabili, auribusque attonitis, ait: Vah! tamquam si diceret: Quid audio? hac quisquam praesumit audacia, ut contra me saltem cogitet bella constituere? Ubi ergo dictum est, Vah! alii dixerunt Euge, quod secundum, ut consequentia loci fuerit, sive in bonum, sive in malum capitur, et in Psalterio: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Proinde in hoc loco irridentis animo, et subsannantis vultu, euge dicitur. Subtilis enim et vigilantissimus inimicus, et nimium callidus, qui sollicitudinem perdendi 0776C omnem terram habet, cum senserit aliqua initia, sive signa quaedam in homine, quomodo ei, ejusque vitiis resistendum sit, velut sagina, adversantes sibi praevenire contendit: ne sumpta contra diabolum sanctitatis arma defendant: ne veneratione digni fiant, cum Rex aeternus advenerit. Ululatus vero, sive sonitus, ut alii dixerunt, exercitus veri imperatoris ille est, quando se invicem uno spiritu, unaque charitate, et fide cohortantes, conspiratis in unum timoris Domini viribus, alloquuntur, ut donec transeat iniquitas, sint perseverantes in praelio: quia charitate regis sui infusa in se per Spiritum sanctum, qui datus est eis, pro alterutro sunt membra sollicita.
Numquid suscitabis eum quasi locustas? Quem de 0776D loco ad locum transilire feci, et de praesenti, scilicet mundi delectatione ad desiderium futuri saeculi inflammavi, sic utique suscitatus est de corpore infidelitatis, velut sol, cum calor advenit. Has autem mutationes non locorum esse corporalium noverimus, nam affectus sunt animorum.
Gloria narium ejus terror. Ut terreat peccatores, odio habens quod sunt, et dicens eis de Deo: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, et caetera: de gloria narium ejus est, spiritus enim Dei est in naribus ejus, quod et sanctus Job dixit: Spiritus Dei est in naribus meis. Hoc unguento, spiritu utique Dei, perfusa est Ecclesia, sicut scribit Joannes apostolus: Et vos unctionem habetis a sancto. 0777A Proinde hic de quo loquimur, hoc loco de bono flagrabat in interiore sensu hominis sui: in quo sensu secundum voluntatis arbitrium, aliis odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam, quoniam refuso super Christum, id est, myro fidei a sancta Ecclesia repletus est mundus: omnes fidelium populi, eodem sacro chrismate uncti sunt. Propter quod et ipsum unguentum, quod ante Salvatoris notitiam intra alabastri vasi angustias tenebatur, pistici nomen inditum erat, ut noverimus credentium populos, sicut dixit, chrismate consecratos. Hac igitur gloria odoris hujus, quasi terrore generationis perfunditur sensus interior.
Terram ungula fodit. Exsultat audacter, et in occursum pergit armatis. Quidquid in se potissimum 0777B habet ad substantiae perseverantiam, eo utique bono virtutis terram scindit et commovet. Non enim patitur ut solum gradiatur incultum, sed studet, ut ager fiat frugifer et opimus. Unde et ante Deum audacter exsultat, ut audiat de se, sicut de caeteris dici: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos. Itemque audiat, Serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. In occursum pergit armatis, antequam telis vitiorum, sive persecutionum a spiritualibus hostibus obruatur, in acie virtutum consistens, irruentes in se praevenit inimicos, ne aliquo ictu concupiscentiae, vel etiam diffidentiae vulneretur. Sic namque in occursum pergit contra hostes armis vitiorum, insectationemque munitos. Secundum hunc sensum sanctus 0777C David ait: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et caetera.
Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Quantaslibet ait minas cum grandi terrore, ita ut cum pavorem incutere cupiunt inimici, loquatur: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae: a nemine formidabo adversantium, dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Proinde quoniam in hac salute luminis Dei spero: Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum. Et si consurgat in me praelium, non cedam gladio, quo mortem libenter pro Christo subire exopto.
Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Super exteriorem et corporeum hominem, de 0777D quo ait propheta: Et subtus me conturbata est hebetudo mea: quasi arcem animam credimus, ubi unusquisque sanctorum, utpote in interiore homine suo tamquam intra pharetram habet sagittas eloquiorum Dei, quas dum ad cavendum profert, sive dum eas frequenti correptione, veluti tela pungentia educit in medium, percussurus utique earum ictibus eos, qui merito ad salutem debeant vulnerari. Super ipsum, inquam, eloquiorum Dei resonat pharetra, quod tamen in commotione sit ambulantis. Ubi intelligitur, quod is recte psallat et corripiat delinquentes, 0778A cujus in anteriora quotidie profectus est sanctitatis, sic enim apostolus magnus, et potens equus Domini ait: Unum autem quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae in ante sunt extendens. Sive ut brevius et manifestius dicam: Pharetra haec, locus est cordis, in quo sermonum Dei sagittae conditae sunt, et repositae. Et signanter ait Dominus super ipsum, id est, equum sonare hanc pharetram, quod est super exteriorem hominem ejus, pharetra cordis illius referta divinis eloquiis, regnat, dum ut bellator Domini, et fortis in praelio, evangelizat verbum virtute multa. Super hunc equum nihilominus vibratur hasta, et clypeus. Hasta est vigilans animi virtus, sive constantia, quae increpat peccatores, sive vitia in se confodienda mortificat. 0778B Clypeus vero scutum fidei est, in quo omnia tela nequissimi ignea possit exstinguere. Et haec propter indesinentem usum bellandi, vibrare dicuntur, quae sint utique in exercitatione praeparata. Nam de talibus armis fulgentibus ita dicitur: In lucem jacula tua ibunt, in splendorem coruscationis annorum tuorum.
Fervens et fremens sorbet terram. Fervens fide in spiritu, et fremens ut Salvator, qui quando in vitiis mortuum spiritualiter suscitat, fremit in spiritu. Ita hic, inquam, fremet contra inimicos suos, sive vitia, sive etiam apertos persecutores: et ita sorbet terram suam, dum eam de carnali conversatione in spiritualem convertit. Sic itaque fremens, sibique plurimum cum indignatione irascens, sorbet eam, 0778C sicut dixi, ut illam in spiritus sui affectationem transmittat, ubi est ille absconditus cordis homo in incorruptibilitate, quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
Nec reputat tubae sonare clangorem. Tanta animi virtute induitur, ut nullum terrorem adversariorum formidet, quando ad omnem sonitum inimicorum provocantium sit paratus.
Ubi audierit buccinam, dicit, Euge. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Qui cum audierit alta voce Evangelium praedicari, gaudet et exsultat, quod Euge significat. Omnium praepositorum de Scripturis Dominicis fortissimorum virorum exempla profitentium, totius quoque Ecclesiae congregationem, quae exercitus Dei dicitur, 0778D unanimem atque unius fidei sonum cum audierit, dicit, euge, et laetum cum exhortatione ducum, etiam ululatum audit exercitus. Ululatus autem hoc loco ille significatus est, quando bellatores in acie stantes pugnaturi, se invicem cohortantur. Sed dicit aliquis: Quemadmodum fieri potest, ut una eademque res per figuram nunc in bonam partem, nunc in malam intelligatur, sicut hic nos fecimus, ut hunc equum per allegoriam diximus, et in malum et bonum posse sentire. Ad hoc respondeo, ubi sine epitasi aliquod nomen ponitur in Scripturis, ut puta, 0779A mons tantum, et non additur ei ut dicatur mons Sion, aut mons corruptus, non ab re existimo, quin expositio de eadem re in utramque partem sit libera. Ubi vero cum epitasi, ut leo de tribu Juda, aut certe, sedet in insidiis sicut leo: ibi aut Christus, sine ulla cunctatione intelligitur, aut diabolus adversarius noster. Et si placet, demus aliquod exemplum, ubi de arbore in Evangelio Dominus ait ad discipulos suos: Si habueritis quidem fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori, Eradicare et transplantare in mari, et obediet vobis. Ubi quidam intellexerunt, quia fides credentium eradicet inimicum, atque evellat de terra Ecclesiae, terra scilicet Judaeae atque confessionis, et in mare populorum, hominum videlicet impiorum transferat: et illi mali 0779B spiritus in Evangelio hoc ipsum significare possunt, qui cum hominibus immundis, et peccatoribus porcorum nomine indicatis, in mare praecipitati sunt. Ubi vero eamdem arborem Dominum significari voluerunt, ita interpretati sunt, quod praedicatione apostolorum, qui gratiam Christi, et virtutem fidei susceperunt, arbor Christus Dominus eradicetur quodammodo de illa gente Judaeorum, in qua velut stirpe generis tenebatur, et transplantatur in mare gentium, sicut ipse Dominus eisdem Judaeis locutus est, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus.
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? Consequens est ut hunc accipitrem in bonam partem intelligamus, 0779C sanctum scilicet, qui sapientiam per conversionem acceperit, ut praedari et rapere jam cesset, carnibus etiam saecularium sensuum vivere desistat, et qui veteris hominis exuvias in baptismo deposuerit, plumescens, quodammodo renovata sit sicut aquilae juventus ejus: maxime cum promissionem habens praesentis vitae et futurae, quae in alis significata est, ad austrum, unde calor fidei est, se verterit, unde Christum venisse cognovit: quod et propheta ita faciendum praedixerat dicens: Deus ab austro veniet, et sanctus de monte umbroso et caligoso. Bethleem namque civitatem Domini respicientibus, Jerusalem in meridie, quod est in Austro, positam scimus. Et secundum tropicos intellectus hunc calidum ventum, ut aromata gratiarum ferveant, 0779D sponsus invitat, dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et perfla aromata mea. Ubi ergo dictum est, expandens alas suas ad Austrum, alii dixerunt, expansis pennis immobilis, et respiciens Austrum. Intentionem ergo perseverantiae dicit ejus, qui per calorem fidei duorum Testamentorum gubernaculis vivens, splendorem aeternae beatitudinis contemplatur.
Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila? Aliquando in bonam partem aquila dicitur, et pro ipso Deo, dicente Moyse: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos confidit, ut superius diximus. Hic vero a Deo potestas adversaria aquila dicitur, quae ex permissu Dei elata in superbiam, 0780A multum possit, sicut propheta ait: Et erit quasi aquila super domum Dei. Prophetae quoque multis in locis Scripturarum suarum eum superbissimum notant, id est, diabolum: et inde est quod eis et magnus dicitur, eo quod levetur tumens super montes aquilonis, et super astra coeli ponat sedem suam, cupiens se exaequare Altissimo.
Et in arduis ponet nidum suum. In magnis quibusque, et eminentibus saeculi hujus, ac malis hominibus sedem sibi constituit, ut in eis velut durus dominus, et rex trux ac potentissimus commoretur.
In petris manet. In excelsis videlicet duris, et in malitia fortibus manet et habitat.
Et in praeruptis silicibus commoratur. Praeruptae silices 0780B intelliguntur blasphemi, qui sunt nimium duris et indomitis cordibus, atque in ruinam suam inclinato peccatorum pondere dependentes.
Atque inaccessis rupibus. Inaccessae vero rupes sunt homines porrecti in altum, nimia elatione cordis sui, ad quorum superbiam, quae eis supra caeteros quasi singulare ad proprium malum sit, nullus accedat.
Inde contemplatur escam. Per illos utique quos superbia nimium elatos diximus, quos haeresiarchas, aut Judaeos, sive sapientes saeculi, id est, philosophos, intelligimus; perditos quosque dum eos erroribus suis in laqueos in escam suam capit, secundum prophetam, qui eodem de diabolo ita ait: Escae ejus electae.
Et de longe oculi ejus prospiciunt. Sagacis valde 0780C atque pervigilis adversarii nostri animum, ad inquirendas vires sanctorum dimicantium, nomine oculorum appellavit Deus. Quod autem ait, de longe, mentis ejus intuitus subtili intentione prospicit, eo quod etiam in posterum exercitatae malitiae sagaci suspicione praevideat: non locorum spatia intelligenda sunt, sed initia dispositionis humanae ad recte vivendum. Hoc, inquam, de longe prospicit, quod est ab ipsis utique exordiis subtilis spiritus, et ad omne malum nimium mobilis intuitus, ut illic antequam conatus hominis saltem in aliquo roborentur, pullulantia bona reprimat et exstinguat, et interemptum hominem faciat fetere peccato.
Pulli ejus lambunt sanguinem, et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Pulli ejus sunt filii ejus, vel 0780D socii ejus, qui in conspiratione tyrannidis cum eo adversum Deum moliti sunt iniquitatem. Hi igitur livore invidiae, sitientes sanguinem hominum lambunt. Et quod ait, ubi fuerit cadaver, statim adest, alii dixerunt, et ubi fuerit cadaver, statim reperiuntur: quod sive de auctore mali, sive de satellitibus ejus dicatur, ubi affuerit, illic peccatum illico gignitur, quod in anima ita feteat, sicut vulnus in corpore.
Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum, debet respondere ei. Tota altercatio quae in superioribus libri hujus contexitur, in hoc loco a Domino declaratur, cum ipse dicit: Numquid qui contendit cum Deo. Unde appare 0781A quia contra Deum, quadam praesumptionis audacia ex fiducia bonae conscientiae sit locutus, non tamen blasphemavit Deum, sicut quibusdam videtur. Ubi et si asperius aliqua dixit, ad idem respiciens, ad quod Deus, justus est: tenorem justitiae Dei respiciens, locutus est, non ad blasphemandum Deum, unde illum secundum justum judicium ejus requirendo, quasi constringit et dicit, ut parcat, vel eum injustum declaret. Quare eum circa se juxta injustitiam judicare sentiat, cum eum optime noverit justum. Accepta igitur Job ratione a Deo, in his sermonibus quos locutus est, quia omnia utique quae creasset, ipse gubernaret et regeret, a quo etiam omnino nihil injustum fieret, convictus sicut hic aperte demonstratur, silebat: sed admonetur a Domino atque compellitur, ut quia adversus 0781B eum contendit, eumque arguere conatur, ipse ad interrogata respondeat. Et ait scriptor libri hujus:
Respondens autem Job Domino dixit: Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? Beatus autem Job agnoscens se leviter, et non consummate locutum, dicit omnino se Deo respondere non posse. Propter quod cupiat se silentio cohibere, sicut ait:
Manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Eo quod unum et aliud verbum dixerit, pro quibus potuerit laedere. Illa esse existimo, sicut superius comprehendi, quae ita dixit: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea: et si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.